

Canticum Canticorum*
Caput 8: Versus 7
Aquae multae,etc. Quia domus, quae supra petram charitatis fundata est, irruentibus fluminibus non potest cadere.Flumina.Tentationum, quae vel visibiliter vel invisibiliter tentant corda fidelium.Si dederit.Quia ubi abundat amor aeternorum, mox vilescit possessio labentium, recte subditur,Si dederit homo.Apostoli, et alii sancti, omnibus dimissis, nihil visi sunt sibi perdidisse, dummodo vera bona possent habere, unde Paulus:Omnia detrimenta arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam[Philip. 3.].